monumenta.ch > Hildebertus Cenomanensis > sectio 56

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildebertus Cenomanensis, Sermones, p2, 68, 56
Est eadem vox, ut diximus, viri speculantis claustra [f. in claustro], qui assumptis pennis columbae fugit in solitudinem, potius animi, quam eremi; qui inter homines vivit super homines, quia angelum vivit in terris; nec tamen cuiuslibet claustris haec vox est, nec enim semper Petri fuit; sed cum iam trinomius esset, nominatus est Simon, cognominatus Bariona, id est filius Ioannis, agnominatus est Petrus, et donec transiit primam et secundam custodiam, et portam ferream, non se exaltavit.